Rozmiar: 15909 bajtów

- 30 -

1337. Februar 17.

In nomine domini Amen. Sapientum sanxit auctoritas ut ea que aguntur et sunt longevis duratura temporibus, litterarum apicibus et sciencia testium, ut eciam ad noticiarn futurorum veniant fulciantur. Noverint igitur universi tam presentes quam posteri hanc paginam inspecturi seu audituri, Quod Nos Nicolaus dei gracia Dux Oppauiensis et Ratiboriensis matura et bona prehabita deliberacione ac requisito nostrorum fidelium consilio, villam ac hereditatem nostram Suchapsina vulgariter nuncupatam, in Terra nostra Oppauiensi sed in iure Lubshicensi situatam, cum universis et singulis suis utilitatibus, proventibus, serviciis, iuribus, serviciali avena id est avena venatorum que Theutonico eloquio lovczhaber appellatur, et cum censu silvatico, pratis, aquis, cum allodio habente ad se quatuor laneos minus uno quartali pertinentes, et cum omnibus pertinenciis in quibuscum(que) consistunt et quocumque nomine censcantur, que nunc sunt vel in futurum esse poterint, infra metas terminos ac limites quibus eadem villa ac hereditas ab antiquo circumferencialiter limitata est et distincta, Eciam cum pleno nostro iure et dominio ducali, prout ad nos noscitur pertinere, Conventui sororum Sanctimonialium sub professione ordinis sancti Dominici in Monasterio sancti Spiritus beateque Marie Semper virginis ac beati Johannis apostoli et ewangelizte in Civitate Ratibor Cristo famulancium, vendidimus ac liberaliter sibi et suo iam dicto Monasterio pro Trecentis marcis grossorum Pragensium Moravici numeri, pro qualibet marca sexaginta et quatuor grossos computando, nobis integraliter datis iam et solutis, resignamus cum omnibus superius nominatis et expressis possidendam et habendam in perpetuum iure hereditario et tytulo proprietatis, prout per nos usque nunc habita extitit et possessa, excepto solo Rubo prope sepefatam villam iacente, quem occasione venacionis nobis reservamus. Volumus et promittimus eciam. predictum Conventum Sanctimonialium cum suo dicto Monasterio erga omnem hominem cuiuscumque condicionis fuerit vel dignitatis, ab omni inpeticione seu repeticione, si que sibi pro memorata villa ac hereditate aut pro aliqua parte eius quomodolibet moveretur, solempniter exbrigare et indempnem conservare. In cuius rei testimonium ac perpetuam huius vendicionis firmitatem presentem litteram conscribi et nostri appensione sigilli mandavimus communiri. Actum et datum apud Ratibor in Castro, xiij°. Kal. Marcij, anno domini Millezimo Trecentezimo Tricezimo Septimo, presentibus nostris fidelibus domino Wokcone de Sczicina, Borsuta Camerario, Vlmanno de Linauia, Hyncone de Lubshicz, Pribislao Czudario nostro, Fredrico de Lodnicz, Alberto longo ac aliis multis fidedignis, et domino Petro Wladizlauiensi, nostro Capellano, cuius manibus loco die et anno predictis presencia conscribuntur.

An rothen Seidenfaden das grosse Reitersiegel des Herzogs mit senkrecht getheiltem Schild, und der Umschrift: SIGILLVM. NICOLAI. DEI. GRACIA. DVCIS. OPPAVIE.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów